# Amoenitates academicae. Vol. 7 97

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/97

In subjectis a nobis observatis intra Ostrobotniam, sequentia inprimis fuere signa: Tubercula mobilia, indolentia, livido rubentia, solidis infixa, praesertim in fronte, genis, cubitis, femoribus, manibus; at tubercula subflavescentia seu sublivida in ore, palato, faucibus, & circa linguae radicem. Ulcera nares depascentia. Tumores in ambitu auricularum. Labia crassescentia. Pedes Manusque valde inflammatae & tumidae. At vero in quibusdam, non autem in omnibus, ulcera seu fissurae ipsam cutem penetrantia, lata, serpentia, labiis tumidis callosis, tactu saepe cruentis, ceterum indolentia. In omnibus quotquot vidi, tubercula seu nodi sensu carebant, sed vicina pruriginosa. LOCUS ubi hic grassatur morbus endemice, apud nos potissimum sunt ora maritima Bothniae Orientalis & Finlandiae, atque praecipue borealis Oelandiae Gottlandiaeque regio, quamvis haud diffiteamur etiam nonnullos alibi hoc malo fuisse correptos. Interiit scilicet ante aliquot abhinc annos ad Elfkarleby quidam lepra infectus, quo mortuo, etiam alios in confinio aggressa est morbi vis, qui ad Nosocomium Holmiense translati, nullo tamen potuere negotio emendari. Ipsi nuper vidimus emori hic Upsaliae Leprosam, cui nihil non etiam fortissimi admotum est medicaminis, sed frustra. In Norvegia morbus vulgarior est, quam hic: ne Tom. VII. commemoremus terras Europae alias, in cujus praecipue regionibus australioribus constructa sunt hunc in finem Nosocomia, quae dicuntur incurabilium aut vulgo Lazarea (Lazaretter), quod communiter creditur Lazarum hoc cum malo conflictasse, unde Aretaeo morbus St. Lazari audit. Extra Europam praecipue observatus est in Aegypto, nominatim ad Alexandriam maritimam urbem. Videsis Lepram Arabum Prosp. Alpin. de morbis aegypt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
