Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 99
Unproofread scanNot analysed yet
Est namque morbus hic polymorphus adeo ut nihil variantius, utpote qui, pro aetate mali atque aegrorum habitu summe differt. Quapropter missis illis, de quibus parum constat, morbi formis, illam nostram tantummodo considerationi subjicimus, quae apud nostrates obtinet. CAUSSA. Nihil difficilius juxta ac magis necessarium, quam morborum in caussas inquirere, maxime quod raro malum tollitur, nisi caussa sublata, atque arte nihil proficitur, dum instillatur clanculum morbi materies etrore diaetae. Credidere veteres carnem Asinorum ferorum comestam in Africa morbum hunc excitare: pro qua Asinina carne substituere alii alias, ut suillam, aut animalis cujusque scabie ac morbo infecti. Doct. Spöring, Aboensium dum vixit Medicinae Professor Celeberrimus, quod in Bothniae Orientalis maritimis oris praecipue obvenit malum hoc, esui illud Phocarum atribuit, idque non sine magna veri specie, cum Phocarum, quas venantur, carnibus incolae saepius victi4) Lepra Mascariensis in mascarina insula frequens &incurabilis: glandulae tumidae. Nodi maculis rubellis, flavis, lividis. Tubercula dura indolentia, fere cancrosa. Coryza, nasi radix incrassata cariosa: Labia crassa. Cilia &palpebrae elevata. Facies in larvam horridam mutata. Digitorum phalanges intumescentes, macies summa. Cutis maculosa nodosa. Ulcera copiosissima. Agrypnia demum mors misera. victitent. In Aegypto ab esu Piscium lutulentorum &salitorum oriri Alpinus existimat, quod idem de India Orientali Cleyero creditur: quid? quod Auctorum quam plurimis firma est persvasio provenire hoc ab esu piscium, quod maris potissimum accolas occupat.