# Amoenitates academicae. Vol. 7 iv

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CHRISTIAN. LADO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/iv

CHRISTIAN. LADO, Wiburgensi. Vpsaliae 1763. Decembr. 23. lunctis licet scientiis aliqua subsit utilitas: utilissima tamen judicatur merito, quae vitam ac sanitatem conservare nos docet. Quamvis enim haec tum docendo, tum discendo, minus frequentari soleat; illa tamen seposita, vix ac ne vix Partes quidem quidem nostra persistit felicitas. saluberrimae hujus scientiae singulae indispensabilem habent usum; sed plures omnino sunt, quam ut angustis dissertatiunculae Academicae includi possint limitibus. Hinc illam tantum Diaetae partem discutiendam suscepi, quae Motum respicit, cujus ex defectu litterati, opulentiores potissimum & magnates mala sentiunt plurima. Motus Tom. VII. Motu conservari omnia, veteri docemur proverbio. Totum rerum creatarum systema motu inprimis nititur. Moventur elementa, animalia vegetabilia, dum vivunt, omnia. Globus ipse terraqueus circa solem volvitur. Sol & quae cetera sunt sidera, circa axes suos perpetuo rotantur motu; primam vero caussam moventem Creatorem agnoscunt singula. Sine motu, aquae stagnantes putrescunt, aër lethiferus, terra mucosa evadit, plantae torpescunt, moriuntur animalia. Vita ipsa in motu consistit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
