# Amoenitates academicae. Vol. 8 11

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, GOTTLANDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/11

MOLUCCELLAM frutescentem Rajus primum pagos inter Tendô & Preglio dictas, invenit, ac suo in Supplemento descripsit. Post vero quam Nobilissimus Dn. Praeses speciem eximiae hujus plantae in herbario Magnoliano adsecutus esset, ad Clariss. Profess. Bot. Pedemont. Allionium litteras misit, quibus petiit, ut hanc in loco natali sibi subdito quaereret, qui illam quoque velut rarissimam Europae plantam, investigando tandem invenit. Eandem hanc Illustr. reperit Dn. Praeses in herbario, quod e Persia accepit Celeberr. Amstelodamensium Professor Burmannus, unde credere fas est, hac in regione vulgarem esse, et ab ave, nescio qua, in Pedemontium translatam. HYOSCYAMUS Scopolia, neque minus Europaeas inter singularis est, quam in Europa, & quidem in sylva Idriae unico tantum loco reperit Dn. Scopoli, & praeter hunc nemo. Huic forte cum antecedente communis est Patria, aut saltem utraque ab orientalibus terris ortum trahit. AMARYLLIDEM sarniensem, ceu florem liliaceum praestantissimum venustissimumque plantarum, quum primum Angli, per australia Insulae suae Sarniensis littora arenosa, vulgarem crescere conspexissent, maxima adfecti sunt admiratione. Neque enim mox percipere potuerunt, qua potissimum ratione planta adeo rara et excellens apud ipsos facta sit indigena. Verum tamen explorare tandem licuit, vectoriam navem ad finem superioris seculi, e Japonia heic appulsam interiisse, quae bulbos haud dubie hujus plantae tulit; illos vero ex fracto navigio in maris littora casu dispersos, aptum ibi solum invenisse, indeque viguisse faciie conjectare licet. In Japonia Amaryllis haecce, plantas inter spontaneas ubique locorum habitat. vid. Douglass. Monogr. Oryzae semina, quae in Italiae nunc pluribus locis seritur, saepe ab utraque India petuntur, cum quibus aliquot etiam Graminum Indicorum semina in agris hujus frumenti sata sunt, inde hodie apud Italos adeo vulgaria facta, ut jus civitatis Italicae, quae ante prorsus ignota fuerunt, ultro sibi adsciverint. CYPERUS glomeratus ex India. PANICUM hirtellum ex America. PHALARIS Oryzoides e Carolina. MILIUM lendigerum ex Java.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
