# Amoenitates academicae. Vol. 8 110

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, POLYGAMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/110

Magnam satis similitudinem invenit inter animalium ossa & domunculas has calcarias, quum & ossa & testae sint cellulis, calce refertis, compositae. Testas cellulis componi demonstrat ex eo, quod in substantia illarum ipsa saepenumero inveniantur bullae aëreae, quodque spiritu nitri soluta calce & aqua diluta, cellularis tantum substantia cum acidis non effervescens restet. Concamerationes illas, quas ex gummosis constare fibris pellucidis putat, fere globosas depinxit, hincque non mirum, quod hae testarum superficie quasi plicatae & prismaticae factae, radios solis dividant & multas illarum facies splendentes variegatasque reddant. Quo crassior testa, eo robustiores & tenaciores esse cellulas contendit. Omnia testarum ornamenta ex bestiolae pororum structura oriri videntur. Hi enim quo confertiores sunt, eo etiam aequabiliorem evadere superficiem videmus, & quo distinctiores ac rectius ordinati, eo magis cristatam & elegantem; ita ut poros majores in quincuncem dispositos, vel quadrata formantes, testam reddere reticulatam, hinc illinc autem congregatos, spinosam & turberculatam facile crederem. *) Memoires deP' Academie des sciences à Paris A:0 1766. De incremento testarum varie disputatum est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
