Latin
POLYGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 111
Unproofread scanNot analysed yet
Cypraeae unoquoque anno vetustas demittunt domos, novas ampliores formaturae; aliae autem ultimos anfractus per novos articulos dilatantes, antiquam eo reddunt spatiosiorem. Conchae plurimae margines tantum novarum lamellarum appositione adaugent. Structuram animaleulorum contemplantes iterum in gyrum volvimur, nec certi quidquam in his audacter affirmamus. Incredibilem tamen industriam naturae scrutatorum quorundam, in examine vermium horum, eo pervenisse nobis gratulamur, quod sciamus, quibus partibus careant; quas autem, exceptis nonnullis paucissimis majoribus visceribus, possideant, &quo ordine sint collocatae, nemo mortalium adhuc indagare potuit. Non quidem me fugit, solidissimum Listerum, aliosque infra nominandos celeberrimos viros, multa praeclara, hac in re, scripsisse; sed ipsi fatentur se paucissima esse adsecutos. Animalia etiam sunt tam mollia tamque tenera, ut licet partes oculos nostros non fugiant, cultrum tamen ferre non possint. Aristoteles, dividendo omnia viventia in perfecta &imperfecta, inter imperfecta referebat testarum animalia, &quidem merito. Carent nimirum capite, naso, auribus, pedibus, oculis; &quamquam sunt, qui puncta illa nigra, tentaculis nonnullorum insidentia, oculos esse statuant: experientia tamen docet, neque cavum quoddam, oculi humores involvens, inveniri, neque testas illorum ope repraesentationes rerum sibi formare posse. Certissimum quidem est, tentacula organa esse, sed quum partes animalium, si de illis ideam nobis claram formare volumus, semper sint comTom. VIII. parandae cum nostris, nosque ea methodo certiores de tentaculorum usu fieri non possimus; sequitur, ut heic melius sit ignorantiam suam confiteri, quam vacillantibus novisque sententiis ingenioli sui foetum ostentare.