Latin
POLYGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 115
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamquam non diffitendum, omnia ex hac petita classe nutrimenta magis gulae nostrae deliciosae, quam ventriculo prodesse; immo propter succum, quo sunt referta, maxime ad putredinem proclivem, esse fugienda, talia tamen exempla in illis eligendis nos eo cautiores reddere debent, atque impellere, ut summa sollicitudine salubria a venenatis distinguere discamus. Eo etiam modo certitudine quadam illa arripere, &in succum sanguinemque vertere nostrum addiscimus, deficientibus aliis esculentis. Id autem sine adcurata eorum cognitione fieri nequit; &cum multa adhuc restent, antequam ad tantum fastigium Testaceologia nostra deveniat. conjunctis facultatibus omnem, ut dicunt, rudentem moveamus, hanc rerum felicem denique messem obtenturi. Ex dictis igitur Testaceologiam non minus utilem esse, quam jucundam, constabit. §. III. Mirandus ille mechanismus, quo singulae testarum species singulari modo sunt instructae, antiquos Rud. Aug. Behrens Diss. Epist. ad Paul. G. Werihosf. Hannöv. 1735. Paul. Henr. Moebring de Mytilorum quorundam veneno. 1742. 410. tiquos etiam sapientes, ad illas contemplandas impulisse lubenter crederem.