# Amoenitates academicae. Vol. 8 116

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, POLYGAMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/116

Aristoteles quidem, Aelianus ac Plinius, multique alii, Graeci & Latini, de natura earum atque indole fuse copioseque sunt locuti: sed res titulo promissas levissime tantum plerique tetigerunt; similes sane earum, ut cum Bonanno loquar, avium, quae suspensae in aëre, alarum vastitate ac plumarum multitudine magnam sui speciem faciunt, captae vero & deplumatae, venatoris exspectationem, molis ac corporis exilitate, deludunt. Et cum iis temporibus communi, sed culpanda, consuetudine esset receptum, ut scientiae quaelibet fictionibus & nugis obfuscarentur; nec nostra de feliciori fato sibi gratulari poterat. Sic testaceorum domunculas, lupos, boves, lepores ursos, & nescio quas bestiolas inhabitare nonnunquam narrant, neque ridicula haecce figmenta, ludicro sane spectaculo, iconibus illustrare piguit. Ante seculum igitur N. C. XVI:tum nihil fere praeclari in hac nostra doctrina est editum. Lento autem gradu feliciores progressus fecit illa XVII seculo, & hoc, quo vivimus, qua ipsas domos, fastigium ferme attigit summum. Maxima illorum sane est cohors, qui testis describendis & illustrandis dederunt, operam, ex quibus praecipuos nominasse sufficiat. Sunt vero illi Ulysses Aldrovandus, Fabius Columna, Joh. Jonston, Ol. Wormius, Christ. Merret, Joh. Harderus, Gualterus Charleton, Steno, MART. LISTER, Ferd. Imperati, Nehem. Grew, PHIL. BONANNUS, Tournefort, Robert Sibbaldus, Oliger Jacobaeus, Job. Dan. Major, GEORG. EBERH. RUMPH, Jac. Barrelier, Frid. Ruysch, JAC. PETIVER, Mich. Bernh. Valentin, Rich. Bradley, Browne, Carol. Nic. Langius, Kundmann, Hebenstreit. Francisc. Valentini, Jac. Theod. Klein, J. Ph. Breynius, JANUS PLAN

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
