Latin
GOTTLANDIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 12
Unproofread scanNot analysed yet
AMMANNIA baccifera, quam Arduinus Corneliam verticillatam appellavit, e Sina. Ab his itaque, alia in praesenti ut taceamus, exemplis, sat utique et abunde patet, permultas Americanas et Asiaticas plantas recentiori aevo sensim advenisse, ac veteres Europae plantarum exercitus haud minimo explevisse supplemento. Eas omnes, quae ex Europa translatae, qua magnum certe numerum, in India orientali, America &Africa jure civitatis donatae sunt, plantas, in scenam producere, e re omnino foret; in his autem, quae strictim carptimque dicta sunt, acquiescere, imperata jubet brevitas. Consulat, quaeso, benevolus &curiosus Lector Floram Jamaicensem Dini Brownii, Floramque Capensem &Zeylanicam Generosiss. D:ni Praesidis in Amoenitatibus, e quibus didicisse sufficiet, permultas novissimo hoc tempore Europaeas in Indiam immigrasse plantas. Id vero non ideo tantum factum esse autumet, quod Coloniae Europaeae in plantarum culturam Europaearum, quibus coelum hic locorum perplacuit, incubuerint, quippe varias etiam plantas, cum foeno navibus transvecto, hae sibi gentes adsciverunt. CLII.