Latin
COCHLEAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 124
Unproofread scanNot analysed yet
Nos tamen, ne cui remoram brevitas descriptionum objicere videatur, terminis nonnullis testaceorum, qui explicatione quadam egere videantur, succinctas addemus definitiones. §. VII. Hoc autem opus auspicaturus, necessum duco, ut quid per Testacea velim, adcurate prius significetur; quum multi existant, qui, more vulgi, de testis quidem copiose garrientes, arcanaque eorum sciscitantes, nedum tamen, quid testae sint, &quibus characteribus ab aliis animalibus crusta calcaria obtectis, distinguantur, norint. Per testas igitur significamus domunculas calcarias ope vermium quorundam, a parietibus distinctorum, apici tantum affixorum, fabricatas. Eo quod apici tantum domicilii adhaerent, sat superque ab Echinis, singulis annexis areolis, discernuntur. Sabellae quidem ex arena consarcinantur; cum autem mediante calce hoc fiat, nemini in mentem venire potest, ut de definitionis jam allatae fundamento dubitet. Quod ad Conchas attinet, earum animalcula cardini quidem sunt affixa, sed hoc non impedit, quo minus eadem definitio habeat locum, quum plerumque cardines sint quasi magis protensi, &apicibus quibusdam, vel dentiformibus, vel callosis, gaudeant. VIII.