Latin
TERMINI COCHLEARUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 131
Unproofread scanNot analysed yet
explanata, marginibus dilatata. 619. truncata, transversaliter quasi abscissa. 522. CANALIS, continuatio aperturae in caudam, qua latera, involutam. APERTURA, orificium totius testae. Continuatio autem aperturae, quantum in cavum testae per illam inspicere licet, audit FAUX. bimarginata, qua labrum, duplici margine. bilabiata, labio &interiore &exteriori instructa. Opponitur illis, quae labio interiore destituuntur. 572. dehiscens, labro inferius distento, ut in Conis nonnullis; ubi alias linearis esse solet. coarctata, oppositum effusae, ubi margo cingit aperturam absque lacuna postica, effusa, ubi postice minime coarctata, verum utrumque labium sinu separatum, ut aqua impleta effluat postice. Omnes Cypraeae. reflexa, antice labio versus anfractum infimum reflexo. 637. 638. repanda, lablis repandis flexuosa. 543. resupinata, sursum versa. 664. transversa, quae in Testa spirali, (vide infra p. 133.) in parallelo plano cum illo scindente, est locata. OPERCULUM, lamina, qua nonnulla testacea aperturam suam claudunt; idque est vel ungulae substantia, ut Unguis odoratus, vel testaceum, ut Umbilicus Veneris officinarum, vel membranaceum, ut in Helice Pomatia.