# Amoenitates academicae. Vol. 8 131

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, TERMINI COCHLEARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/131

explanata, marginibus dilatata. 619. truncata, transversaliter quasi abscissa. 522. CANALIS, continuatio aperturae in caudam, qua latera, involutam. APERTURA, orificium totius testae. Continuatio autem aperturae, quantum in cavum testae per illam inspicere licet, audit FAUX. bimarginata, qua labrum, duplici margine. bilabiata, labio & interiore & exteriori instructa. Opponitur illis, quae labio interiore destituuntur. 572. dehiscens, labro inferius distento, ut in Conis nonnullis; ubi alias linearis esse solet. coarctata, oppositum effusae, ubi margo cingit aperturam absque lacuna postica, effusa, ubi postice minime coarctata, verum utrumque labium sinu separatum, ut aqua impleta effluat postice. Omnes Cypraeae. reflexa, antice labio versus anfractum infimum reflexo. 637. 638. repanda, lablis repandis flexuosa. 543. resupinata, sursum versa. 664. transversa, quae in Testa spirali, (vide infra p. 133.) in parallelo plano cum illo scindente, est locata. OPERCULUM, lamina, qua nonnulla testacea aperturam suam claudunt; idque est vel ungulae substantia, ut Unguis odoratus, vel testaceum, ut Umbilicus Veneris officinarum, vel membranaceum, ut in Helice Pomatia.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
