# Amoenitates academicae. Vol. 8 136

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, TERMINI CONCHARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/136

aequivalves, ubi utraque valvula sibi perfecte similis. Inaequivalves, oppositum, ut in Pectinibus. dextra & sinistra. Si testa imponatur natibus, ut vulva anteriora, anus posteriora spectet, & Valvulae hoc in situ explicatae atque disjunctae collocentur, per se patebit, quae sit dextra & quae sinistra. Fig. 18. Tab. 2. exemplum praebet sinistrae. lacunosae longitudinali depressione exornatae. prominentes, ubi una prae altera in aliquo loco producta. succenturiatae, testulae illae minores irregulares, quae Pholadum cardini sunt annexae. MARGO, ora testae. ad ani regionem fossula quasi canaliculatus, longitudinali circumactus. 117. cardinalis, pone cardinem. unguiculatus, squamis fornicatis notatus. 155. AMBITUS, circumferentia ipsa valvularum. LIMBUS, circumferentia valvularum intra marginem. BASIS, Regio testae cardini proxima. transversa, margo posterior linea recta terminatus. 246. DISCUS, media pars valvularum, seu illa, quae inter Umbones atque Limbum jacet. UMBO, tumidior pars Natibus testae proxima. fornicatus, intra Nates admodum intus excavatus. 250. Dissepimentum fornicis, ubi margo inferior versus interiora extenditur. Fornix Umbonis idem significat, ac cavitas ejus. NATES, (vid. sup. adumbr. gen.) In plerisque basin quasi totius regionis testae sposterioris constituunt. auriformes, fornice intra Nates incurvato.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
