# Amoenitates academicae. Vol. 8 14

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/14

oriuntur; partes interiores etjam a frigore laeduntur; ideoque ad frigus in itineribus sustinendum, conducit praeter vestimenta, cibus copiosior, quod quotidiana experientia indicat. Mutatio Aëris mutationes corporum inducit. Humido aëre impeditur transspiratio, & per consequens circulatio sanguinis perturbatur, quia humiditas peregrina venas penetrat bibulas atque solida expandit humoresque vitiat, per inspirationem vero humidi, pulmones quasi muco inficiuntur, unde partes solidae eorum corripiuntur, hinc Haemoptysis, Phthisis. Si vero illa tempestas cum interveniente interdum calore solis continuatur, Febres criticae, praesertim juxta loca paludosa, grassari incipiunt. Calidus auget sudorem, unde sanguis condensatur, & ad circulationem in minimis vasis, minus aptus redditur; hinc facile Obstructiones, Febres phlogisticae, Alvus tarda, (quod tamen injectione Ol. Olivarum emendatur) Stranguria, &c. ac dixit Hipp. in Aph. Sect. V. 16. Calidum, eo frequenter utentibus, has adfert noxas: carnis effeminationem, nervorum impotentiam, mentis torporem, sanguinis eruptiones, animi deliquia, haec quibus mors. Aër stagnans putrefactus promovet miasma Febrium contagiosarum; testis erat annus MDCCIX, Holmiae, dum sex hebdomadibus, tranquilla tempestas duraret, sub Peste grassante.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
