# Amoenitates academicae. Vol. 8 154

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/154

esse refrigerio; postea invasit opinio, qua putabatur aër, dum respiramus, cum sanguine commisceri, quod tamen nullo experimento confirmari potuit; tandem visum est permultis, sanguinem in pulmonibus tanquam cribro secerni, fierique floridiorem. Ruber sanguis non solum in animantibus invenitur, quae pulmones duosque ventriculos cordis habent, sed in his etjam, quibus pulmones quidem, at unus modo cordis est ventriculus, tum in piscibus pariter, quibus unum ventriculum cordis branchiasque natura dedit. Sed neque istud tamen primarium finem respirationis constituere, palam faciunt ea animalia, quorum cordi unus tantum inest ventriculus. Etenim sola Mammalia Avesque duobus in corde ventriculis utuntur, ita quidem, ut sanguis e ventriculo dextro per arteriam pulmonalem, quae in ramulos inter vesicas pulmonum abit, per venam provehatur pulmonalem, in sinistrum egrediens ventriculum; quae omnia animantia, at nulla alia, calidum habent sanguinem, inspiratione & exspiratione satis festinanter solitum reciprocari. Videmus quidem respirationem accelerari, tum febribus, tum externo exercitio & motu musculari, quibus calor putetur augeri, at vita lem auram in fortiori motu, qui est functio nervorum, magis esse necessariam, & requiri ad corroborationem, & deperditorum spirituum compensationem, credi poterit eo facilius, quod videatur respiratio augeri debilioribus, sive morbus sive debilitas texturae corporis tales eos fecerit. Aër, qui pulmones intravit, hinc retrograditur, uti dictum est, etsi non in sanguinem. Sed tamen heic qualitatem quandam perdit, quam inductam secum non educit, videlicet aethereum quidpiam, quod quale re ipsa sit, nobis valde obscurum est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
