# Amoenitates academicae. Vol. 8 155

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/155

Quidquid enim aetherem, electricitatem magnetismum, spiritum, elasticum &c. vocamus, & aëri immixtum novimus, hujus claram ideam nondum comparare licuit. A posteriori scimus, aërem tale quid perdidisse, postquam in pulmonibus electricitate & elasticitate sua orbatus, ac novae dein respirationi ineptus, exiit. Nam certe animal quod demumeumque, arctiori loco, quem liber aër non pervadit, sive theca, sive vitro, inclusum, simulac omnis, qui adfuerit aër, pulmones pertransiit, necessario oportet emori, sicuti candela ardens, in clausa lucerna exstinguitur, ubi flamma tantum ignoti illius pabuli collegit, quantum circumsepto in aëre exstiterat. VI. si accuratius perpendatur, Actio pulmonum haud facile possumus aliud statuere, quam respirationem in systematis cerebrosi usum institutam, pulmonumque hoc esse officium, ut ex aëre tenuissimum illud colligat, quod spiritus animales vocamus, & lampadem vitae sustentat. Pulmones & Cor systole & diastole sua haud sane sunt synchroni, sed tres plerumque ictus cor pulsat, sub unaquaque respiratione. Cerebrum coarctatur paullulum, mox dilatatur, alternis vicibus, in homine, certe jam nato, licet haud similiter in foetu. Haec cerebri systole & diastole non cordi, sed pulmonibus synchrona est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
