# Amoenitates academicae. Vol. 8 157

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/157

E contrario, qui se crebrius sudo aëri permittunt, fortiores fiunt & alacriores. Destillationes e capite in pectus, quae saepissime debilitato capiti originem debent, facillime tutissimeque motu, sub dio, equitatione potissimum & mutatione aëris, sistuntur. His, qui animo liquuntur, quod accidit, ubi nervis haud sufficiunt amplius vires ad cor movendum, tutissime insufflatione medemur. Sicubi tenera mollisque femina in convivio aliquo, cui major adest hospitum numerus, deliquescere occoeperit, nova quasi vita recreabitur, simulac in aërem educta fuerit. Infans sub partu moribundus revocatur ex orci faucibus sola insufflatione; medicina, quae apud Aegyptios ab longo inde tempore, & adhuc multum culta est, teste Alpino. Aquis submersi, saepe excitantur ab inferis apertura tracheae, afflatu aurae purioris per folliculum. In periculosissimis morbis perfrequenter vitales vires respiratione metimur, quae semper, prout opus vitae fuerit, intenditur; ex imo pectore ductus spiritus corpus levat & vitales vires tanquam auget, unde & post gravem laborem anheli aërem trahimus. Qui magno dolore aut affectu alio violentiori obruuntur, profunda agunt suspiria, quibus egeritur expelliturque dolor. Contra, spiritum idemtidem supprimere, perniciosa consuetudo; Servi in America, ex Angola Africae advecti, sicubi durius a Dominis tractantur, magno nonnumquam numero in mortem conspirant, ut a Dominis grandi summa pecuniae coëmti, hujus jactura injuriam ulciscantur; moriuntur autem intermissa ultro respiratione. Servus Barbarus coërcito spiritu mortem sibi conscivit. Galenus. Canis vivus, cultro anatomico subjectus, mortique tandem proximus, paullulum adhuc refocillatur insufflatione aëris puri per tracheam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
