Latin
RESP.RATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 159
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto vitio pulvis lapidosus pectus oneret, apud Orsenses Dalekarliae videre licet, qui ex teneriori lapide arenaceo Cotes suas rotatiles secant, &ante annum tricesimum phthisi plerumque moriuntur. Quin &Lapicidae Stockholmienses, tantum non omnes, aut calculo pulmonum, aut phthisi, aut haemoptysi enecantur; quandoquidem pulvis ille tenuis lapidosus adeo penetrabilis est &volatilis, ut vesica urinaria, inflata suspensaque in officinis illorum, post exactum annum, aliquot scrupulos pulveris tenuis lapidosi intus continere deprehendatur. Quocirca opulentiores nostrorum hominum pulvinos plumis effartos improbant, &illorum loco stratis incubant e setis equinis, quoniam pulvis e plumis oriundus pectus gravat, &pennasive pluma quoad demumcumque coquatur, vix tamen solvitur. In superiori parte nasi etjam organum olfactus Creator constituit, ad odorem viribus vitae aut systemati nervoso noxium, indicandum, ut tempestive omnia graveolentia, volatilia, &naturae inimica fugiamus. §. VIII. Omnem ubique aërem unius ejusdemque esse indolis, haud difficulter quispiam crederet. Sed multis variationibus ratione frigoris &caloris, siccitatis &humiditatis, levitatis &ponderis rarefactionis &densitatis, tranquillitatis &flaminis subjectus est, praeterquam quod variis misceri solet volatilium corporum exhalationibus, quae e terra adscendunt. Singulatim de his agere, nimis jam longum foret, quum insuper otium mihi feTom. VIII. cere D. Doctor Brodd in Dissert. de Morbis ex hieme, &D. Assess. Siefvert in Dissert. de Aëre habitabili.