# Amoenitates academicae. Vol. 8 161

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/161

Nunc stagnantibus ante aquis per paracentesin eductis, aeque celebrantur salubres, atque loca ulla alia. Upsalia nostra multo fieret valetudini commodior, si vetusta palus fossaque, nostris dicta Kamphaf & Stallsdiket, perfoderentur, ut aqua porro dimitti posset. Diris, tum speramus, febribus exacerbantibus, quae tot aegros quotannis cruciant & exanimant, careremus. NIDORES, occlusis temere caminis, perfrequentes nobis, quibus, sub frigido nimis climate, camini necessarii sunt, ad calorem parandum servandumque aedibus, si minus provideamus aut festinemus claudere, multas & periculosas systemati cerebri noxas concitant, quare etjam australes nationes numquam operculis caminorum utuntur. Saepe nobis Coryzam, debilitatem capiti doloremque, immo & Carum ipsamque mortem advehunt, adeo ut, qui sospes ac sanus vesperi iverit cubitum, mane mortuus super lecto repertus sit haud raro; quem ad modum heic Upsaliae, ante aliquot annos, duobus accidisse famulis meminimus; ne casus hujusmodi innumeros alios ac pertristes in patria nostra percenseamus. Est autem eo gravius periculum, quod nidorem ipse saepe ille, quem aggreditur, non animadvertat, dum tamen somno tentatus primum, mox obdormiscit & emoritur. Prae caeteris nuper exstructi camini, aut pingue, quod his forte inciderit, nidorem creant haud diutinum minus, quam perniciosum. Omnes denique camini, in quibus per longum tempus ignis non accensus fuit, foedum pariter nidorem edunt. Neque nunc loquar de fumo, quem supposito igne spargunt mineralia, ut arsenicum, plumbum, hydrargyrium & antimonium. PUTREDO & ACESCENTIA sunt duo illa veluti subsidia, quibus natura omnia dissolvit destruitque corpora. In primis heic efficax est putredo, quae in alkali volatile cadavera permutat, sublata particularum cohaesione. Haec omne viscidum disjungit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
