Latin
RESP.RATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 162
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem omne nutriens viscidum; nam gluten aut ichthyocolla soluta, simulac putrescere occoepit, vi postea ad conglutinandum destituitur, &ipse Sphacelus nihil aliud est quam putrescentia carnis in animali vivo, ut Gangraena est rancescentia pinguedinis. Omne putridum est septicum &corrosivum, ipsi veluti naturae horrendum. Saluberrimum quod erat ovum, putredine maximum fit venenum. Aqua e cadavere putrido exstillans est corrosiva &ferè Sphacelo exulcerans, teste Meadio. Ubi solemne est in templis mortuos sepelire, aestate foetor oritur, quo haud paucos correptos in morbum incidisse, immo &mortuos esse, satis constat. Oppida clausa obsidione, ubi homines &animalia fame intereunt, &insepulta non raro jacent cadavera, febres mortiferae invadunt. In navibus, quae Indiam alterutram petunt, sicubi stagnans aqua computruit, saepissime Febres putridae &Dysenteriae aggrediuntur. Qui ad litora maris habitant, in quibus fucus, medusae &alia recrementa maris ejecta calore aestatis putrescunt, facie luridi, tristes, hypochondriaci, &morbidi obveniunt.