# Amoenitates academicae. Vol. 8 162

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/162

Est autem omne nutriens viscidum; nam gluten aut ichthyocolla soluta, simulac putrescere occoepit, vi postea ad conglutinandum destituitur, & ipse Sphacelus nihil aliud est quam putrescentia carnis in animali vivo, ut Gangraena est rancescentia pinguedinis. Omne putridum est septicum & corrosivum, ipsi veluti naturae horrendum. Saluberrimum quod erat ovum, putredine maximum fit venenum. Aqua e cadavere putrido exstillans est corrosiva & ferè Sphacelo exulcerans, teste Meadio. Ubi solemne est in templis mortuos sepelire, aestate foetor oritur, quo haud paucos correptos in morbum incidisse, immo & mortuos esse, satis constat. Oppida clausa obsidione, ubi homines & animalia fame intereunt, & insepulta non raro jacent cadavera, febres mortiferae invadunt. In navibus, quae Indiam alterutram petunt, sicubi stagnans aqua computruit, saepissime Febres putridae & Dysenteriae aggrediuntur. Qui ad litora maris habitant, in quibus fucus, medusae & alia recrementa maris ejecta calore aestatis putrescunt, facie luridi, tristes, hypochondriaci, & morbidi obveniunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
