# Amoenitates academicae. Vol. 8 166

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, RESP.RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/166

ALTIUS SITAE regiones, quae minori attinguntur exhalationum vi & siccae sunt, febres intermittentes fere ignorant, contra positae humilioribus locis, ubi tellus potissimum est argillacea, aquae tenacior, multis talibus febribus afficiuntur. Pulcra & opipara Hollandia, quae tota depressa situ est, uti nobis heic Upsaliae pratum dictum Regium, peregrinis fatalis accidit; qui illuc advenerint, raro nostalgiam & febres criticas effugiunt. Aegyptus salubris est incolis, per hiemem, quo tempore non pluit, & saluberrima circa Pyramides, ubi coelo numquam pluvia demittitur. Chinae & Tatariae deserta, ab omnibus fere immunia exhalationibus, faciunt quidem, ut incolis fibrae rigeant, at in caussa sunt quoque, cur hi parum aegrotent. Helvetii & Sueci, nati regionibus montosis & editioribus, si quando peregrinantur, recte valent, donec per loca depressa ferri non necesse sit. Qui tempore autumnali, inter Romam & Neapolin itinera faciunt, raro devitant, quin febre mortifera laborent, quod Quercetanus in diaeteticis dudum notavit, & anno proxime decurso Generosissimus Baro de Baltimore suo ipsius funesto exemplo confirmavit. Scania, qua silvis distinguitur, lapidosa & silvatica est, hinc agilia etjam in incolis & laeta nutrit corpora. Contra campestris, quia argillosa est & arenosa, ex quibus duabus caussis sit, ut aqua diu moretur, nec diffluat, & habitacula passim suffocante aëre oppleantur, corpora quoque incolis debilitat, ut his omnino sint dissimilia, quae in parte vigent altera. SERENUS AER proprius fere est altioribus locis, quare & majores nostri aedificia in collibus exstruebant. Nunc necessitas copiosioris aquae, coëgit, ut plurimae urbes depressiora loca teneant. Arx Regia nostrae Upsaliae optimo situ fruitur; mane altum collem huncce serenus aër collustrat, cum ejusdem sub radicibus tota urbs densa exhalationum nebula submergitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
