Latin
FRAGA VESCA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 170
Unproofread scanNot analysed yet
&Rosis facile plerisque, quibus suffruticosus; in nullis vero arboreus. Folia omnibus alterna, petiolata, in foliatione plicata, plerisque composita, pubescentia. Stipulae omnibus binae. Flores sparsi, ex alis prodeuntes, plerumque pedunculati. Fructus, qui ex Pericarpio, Semina includente, constare solet, in his, proprie dictus, certe nullus est. Rosa vulgo dicitur Pericarpia seu Poma producere, sed Pericarpio plane orbatur, &Calyx tubulosus, collo coarctatus, fundo semina continens, demum ipse, baccae modo, maturescit, coloratur, emollescit, solis laciniis arefactis. Rubus, fructu, suo singularis admodum est: Receptaculum enim seminum quasi duplici epidermide obducitur, intra quam succus &semina latent, adeoque decidit haec Bacca concava instar pilei. Agrimoniae fructus constat solo calyce hispido, vestibus obambulantium &velleribus animalium adhaerente, nec quae vulgo Seminum nomine veniunt, alia sunt quam Calyces. Qualitate hujus Ordinis plantae multum conveniunt. Sapore styptico &sicco sunt omnes, radice quidem magis, quam caule, unde Radix Tormentillae &Alchemillae certat cum Bistorta.