Latin
FRAGA VESCA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 172
Unproofread scanNot analysed yet
pl. 709. n. 3. distinguitur a sequenti facillime, quod nulla producat Flagella, quod Caules floriferi decumbentes sint, qui in sequente erecti; quod Flores solitarii, quod Petioli &Receptaculorum Peripheria valde lanata. Cum vero hujus fructus non esculentus sit, hancce intactam relinquo speciem. Vesca FRAGARIA flagellis reptantibus. Syst. nat. 2. p. 349. Spec. pl. 1. p. 708. omnibus notissima, de qua acturus sum. Chiloensis Fragaria, quam delineavit Frezier itin. 288. Structura omnino convenit cum Fragaria vesca, sed differt insigni magnitudine totius herbae, utpote quae Caule semipedali est &Foliis proportione magnis &crassis, Baccis itidem magnitudine Fruni. Pluribus etiam quam quinque petalis instruitur, iisque non obcordatis sed integris. Hanc primus Frexier circa civitatem Conception invenit, ejusque vivas radices secum attulit Parisios, &D. D. Iussiaeo dedit. Inde in hortum pervenit Leidensem, inde in hortum Oxoniensem; indeque prolata in hortos plerosque Europae, etiam in Upsaliensem.