Latin
FRAGA VESCA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 178
Unproofread scanNot analysed yet
Lithontriptica sua jactent alii, nobis unicum tantum, quod materiam solvit tartaream, notum est, quodque est succus Fragorum. Fraga majori copia assumi possunt, quam ulli alii fructus acescentes, &quidem absque ulla noxa. Hae Baccae, magna copia ingestae, nudae &quasi decorticatae, facile exprimuntur per vias chylopoeeticas, ut succus ex his sic expressus, abundantior cum massa sanguinea possit misceri, viresque suas per omnia vasa totius corporis simul exserere; diluere scilicet impura, solvere sabulosa, &parum sub Sirio, quo prodeunt, ardente refrigerare. Quicumque itaque Fraga copiosius assumit, "idie bis continuat, quamdiu eorum messis durat, magis massam suam purificabit sanguineam, quam ullo fonte soterio aut aqua minerali; qui simul laborat dentibus scorbuticis, viscidis, foetidis, &quod probe observandum tartaro obductis, intra quatuordecim dies eos depurgatos videbit, tartaro omni ablato. Diaeta simul observanda erit, ut facilius &promtius opus suum hoc medicamen perficiat; quae in parciori esu Carnium, &Lardi praesertim durioris, consistit, in abstinendo item ab Acidis, praecipue Vinis; neque aliud vitandum novimus. Podagrae seu Arthritidi nullum remedium huic aequiparandum novimus, si aeger, quamdiu Fraga proveniunt, ex his consumit, quantum partitis vicibus, quovis die ter vel quater, ingurgitare poterit, a minore incipiendo copia, &inprimis cum fraga adhuc nondum perfecte maturuerint, magisque acescentia sunt, indies majori quantitate haec edendo continuans, donec ventriculus ipsis magis adsueverit. Hac certe levi cura, tuto, cito &jucunde multi apud nos, quos novi, a diro hoc curati fuerunt morbo. §. VII. Inventum hoc Generosiss. Dn.