# Amoenitates academicae. Vol. 8 18

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/18

Somnus pinguedinem accretionemque corporis efficit, fibras relaxat, viresque & spiritus animales restaurat; in Tristitia & Melancholia plus facit, quam omnia medicamina, quia in somno respiratio habet aequalitatem, unde aura vitalis magis corpori sub somno communicatur; attamen abusus somni, libidinem, laxitatem, torporem, debilitatem, stupiditatemque adfert. In tergo cubare Nephriticis nocet, tunc enim renes in quiete versantur, omnisque crystallisatio sub quiete fit. Asthmatici, & qui Ephialte laborant, parciori coena a cibis flatulentis, & farinaceis omnibus, recenti Cerevisia fermentescente &c. abstinere debent; in quo versus Scholae Salernitanae consentire videntur; Ex magna caena, stomacho fit maxima poena; ut sis nocte levis, sit tibi coena brevis. Infantibus licitum est plus somni capere quam Pueris, his vero plus quam Adolescentibus, & sic porro, adeo ut in Adulta & Virili aetate, valeat trita illa regula: Septem horas dormisse sat est. In Febribus vero magnam utilitatem praestat, & si abest, refectionis ergo, Opio, summa tamen cum cautela ad gr. j vel gr. iss, seu Laudano liquido ad guttas XII. dato, excitari solet; Crocus ad tempora cum successu etiam applicatur &c. Alioquin omnia Medicamenta Graveolentia & Svaveolentia, huc pertinent. Vigiliae nimiae Marasmum inducunt Cerebrumque indurant, unde Memoriae debilitas, Nervorum retardatio & Virium prostratio; hinc sequitur: quod inter vigilias & somnum debeat esse analogia quaedam. Dixit Hipp. Somnus, vigilia, utraque modum excedentia, morbus. IVIO MOTUS fortior ante assumtos cibos melior quam post illos. Hoffm. Motus spiritus animales restaurat. In circulatione sanguinis consistit vita, illa autem a motu externo augetur, ea transpiratio promovetur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
