# Amoenitates academicae. Vol. 8 182

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/182

OBSERVATIONES MATERIAM MEDICAM QUAS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE PRO GRADU DOCTORIS proposuit JOHANNES LINDWALL Smolandus. Upsaliae 1771. Junii 5. EDICINAE, duo praecipua objecta sunt, Morbi & Medicamenta. In morbos adcuratius cognoscendos Medici non tantum prisci, sed etiam recentioris aevi singulari studio incubuerunt, & cuncta, quae PATHOLOGIAE illustrandae inservire potuerint, conquisiverunt subsidia; unde ANATOMIA, cui PHYSIOLOGIA innititur, ad summum fere fastigium est evecta. SEMIOLOGIAM etiam exactiori opera Observatores pervestigarunt; unde concinna atque elegantissima jam ostentare possunt systemata. Historia autem Medicamentorum nimium fuit neglecta. Officinalia nostra fere eadem sunt, quae tempore DIOSCORIDIS erant in usu.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
