Latin
INCOGNITA & DUBIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 189
Unproofread scanNot analysed yet
INCOGNITA &DUBIA. 3. Semina GRANA PARADISI alii Amomi, alii Myrti species statuunt. 4. Radix COSTI dulc. &Arab. etiam minus certa. 6. Radix GALANGAE Maj. &Min. non erit KAEMPFERIAE, sed forte MARANTAE Galangae. Rumph. 26. Radix HERMODACTYLI. Magnus olim Botanicus Tournefort, qui plagas Orientales ipsemet peragravit, hujus matrem esse IRIDEM tuberosam; sed Recentiores, ut Millerus &alii, volunt esse COLCHICUM illyricum, idem confirmante Forsskahlio. 37. Radix GRAMINIS apud nos ubique desumitur a TRITICO repente: at in Italia ex PANICO dactylo, teste Seguierio. 42. Fructus ANACARDII ORIENTALIS. Dillenius eum credit à specie AVICENNIAE desumi: sed D. Jacquin hoc negat. 76. Radix 42. Est Fr. Semecarpi Anacardii Linn. Suppl. 182. 76. Radix JALAPPAE. Acutissimus Botanicus Plumier, qui ter Americam adiit, statuit esse MIRABILEM odoram: Recentiores vero, ut D. Sloane &Millerus, CONVOLVULUM Jalappam. Vid. G. D. PRAESIDIS Mant. 1. p. 43. Immo D. Millerus, qui radices JALAPPAE per Houstonum ex America reportavit &Pharmacopolis Londinensibus vendidit, habuit radices CONVOLVULI hujus, quae omnibus numeris verae Officinali respondebant. 152. Resina COPAL. An species SUCCINI? aut praeparatum ex alia Resina.