# Amoenitates academicae. Vol. 8 19

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/19

Tempore nocturno, vel ante ortum vel post occasum solis, admittendus non est, quia maximae exhalationes terrarum aquarumque tunc in atmosphaera existunt, eamque ob caussam nec juxta loca paludosa, nec in denso aëre. Motus vero una alterave hora ante prandium institutus, ciborum digestione ad maximam partem absoluta, ut maxime proficuus, magnopere commendatur, quod Celsus confirmare videtur, dum inquit: post satietatem nihil agendum, & Hipp. Labores cibum praecedant; & alio in loco: fame urgente non est laborandum. Quod Sennertus his explicat verbis: ubi fames, vel ubi cibi adhuc crudi sunt in corpore, non laborandum. Motus cibo proportionari debet; in pleno itaque victu major, in tenui vero minor erit. Laborantes, motu robustiora corpora, bonamque valetudinem sibi acquirunt, inde namque nervorum corroboratio ac plurium morborum cura. Magno cum successu, in Cachexia, Glandularum tumoribus, Acido ventriculi, Hypochondriasi, Torminibus, Spasmis, Convulsionibus, Calculo, Podagra, Arthritide, Melancholia, Asthmate, Phthisi, Leucophlegmatia, Leucorrhoea, Menstruis suppressis instituitur, id quodam modo affirmat Hipp. Homo non bene valet nisi laboret. Fortior vero motus noxius est, callositates inducit & tendines in cartilagines mutare valet, ac vires enervat, sed ad sudorem usque continuatus, optimus censetur. Motionum diversa dantur genera, eundemque fere producentia effectum, attamen Equitatio caeteris praefertur, in ea enim circulatio in omnibus vasis vi impellitur, ac stagnantes humores hinc excitantur; gracilibus vero hominibus moderatior, robustioribus major erit; sanis autem omnibus, ad sanitatem conservandam, deambulatio et equitatio sufficit. Motus vero animi fortiores & labor mentis continuus, senium accelerant, utpote qui cerebrum indurant, quare decantatus ille versus: Interpone tuis interdum gaudia curis, in regula quippe hacce diaetaetica, Variatio delectat, fundatus, observari meretur. Plura de his vide §. VII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
