Latin
MEDICVS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 20
Unproofread scanNot analysed yet
Motus &quies inter se variare debent; a quiete stagnationes in minimis vasis existunt, unde Oedema, Scorbutus, Cachexia, impedita transpiratio, Calculus &c. oriuntur. Medicamentis utentes vero quieti esse debent, quo medicamina suum eo melius praestare valeant effectum. Motus &quies se invicem curant, quod Hipp. hisce verbis confirmat: In omni corporis motu, inquit, quando dolere coeperit, interquiescere, statim lassitudinem curat. Immodicus motus spiritus dissipat, vires dejicit, corpus languidum reddit. V:to. EXCRETIO. Si illa quae excerni debent, convenienti tempore, loco &mensura excernantur, magnum profecto corpori humano inde exsurgit praesidium, dicit Waldschm. in sua Med. Rat. p. 43. Excretio respondeat ingestis, &est illa quidem duplex, vel sensibilis vel insensibilis. Illa per superiora &inferiora, haec per totum corpus absolvitur, his vero viis consuetis obstructis, gravissimis morbis aperitur janua, quales sunt: Asthma, Apoplexia, Hydrops, Icterus &c.