# Amoenitates academicae. Vol. 8 20

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/20

Motus & quies inter se variare debent; a quiete stagnationes in minimis vasis existunt, unde Oedema, Scorbutus, Cachexia, impedita transpiratio, Calculus &c. oriuntur. Medicamentis utentes vero quieti esse debent, quo medicamina suum eo melius praestare valeant effectum. Motus & quies se invicem curant, quod Hipp. hisce verbis confirmat: In omni corporis motu, inquit, quando dolere coeperit, interquiescere, statim lassitudinem curat. Immodicus motus spiritus dissipat, vires dejicit, corpus languidum reddit. V:to. EXCRETIO. Si illa quae excerni debent, convenienti tempore, loco & mensura excernantur, magnum profecto corpori humano inde exsurgit praesidium, dicit Waldschm. in sua Med. Rat. p. 43. Excretio respondeat ingestis, & est illa quidem duplex, vel sensibilis vel insensibilis. Illa per superiora & inferiora, haec per totum corpus absolvitur, his vero viis consuetis obstructis, gravissimis morbis aperitur janua, quales sunt: Asthma, Apoplexia, Hydrops, Icterus &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
