Latin
§. VII. LOCUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 202
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hinc veri simile fit, ei saltim narratum esse, incolas in loco ejus natali adhibere illam ad Cimices expellendos. Quatenus ergo hi ingrati hospites nobis tam multa incommoda adferunt, semper quam maxime in votis fuit ut contra illos aliquod specificum inveniretur. Non ergo abs re, sed potius operae pretium esset, experimentandi gratia, in domibus, ubi illi grassantur, ponere herbam, infusoque ejus loca lavare, ut scilicet ita videre liceret, num virtutem illos expellendi habeat. Verum namque est, nobisque notum, diversas foetidas plantas illis esse contrarias, ut Cannabim, Ledum, Myricam, Tabacum, Geraniam robertianum, Aconitum, &plures alias; ut videre licet e Syst. Nat. tom. I. pag. 715. Quatenus ergo haec herba maxime est foetida, ut mox ostendam, eatenus forsan majorem ceteris memoratis hac in re praestaret effectum, &forsan omnino optatum, quod magna certe res esset &proficua. Herba haec oblata fuit Animalibus domesticis, ut Equis, Bovibus, Ovibus, Capris, &Suibus, sed omnia illam intactam relinquunt. §. IX. QUALITAS. Sapor parum acris. Odor herbae teterrimus, inter digitos trita vix tolerabilis est naribus, &ita tetra magis quam aliae omnes mihi notae plantae. Illam intra cameram meam habui, &vehementer infestavit caput, ita quidem ut fere vomitum excitaverit.