# Amoenitates academicae. Vol. 8 21

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/21

Ejusmodi casu, cibus erit tenuis, & longius intervallum temporis inter edendum instituetur, quo ventriculus adsumtos cibos melius digerat, & putredo hoc modo evitetur; heic quoque motio quam maxime est necessaria, & si alvus sit tarda, medicamentis eccoproticis, sale angl. unc. 1. in aqua soluto; pilulis Ruffi, cet. utendum. Indicia suppressae transpirationis sunt Lassitudo. Appetitus prostratus & subtristis animus. Perspiratio insensibilis plus eliminat, quam ceterae excretiones, & augetur haec bono cum successu Assae foetidae, summe diaphoreticae, usu; quae etiam in Passione Hypochondriaca, a Nobiliss. D:no Archiatro atque Praeside, maxime commendatur, ac hilaris animus; ceteris omnibus praestat Motus. §. VII. VI:O ANIMI pathemata. Verulamius horum effectus optime descripsit. Varii dantur affectus animi, ut Ira, Metus, Tristitia, Invidia, &c. quorum immoderatus usus, sanguinis humorumque turbat mixtionem; ac spirituum inaequalem reddit motum, Obstructiones generat, unde caussa plurium morborum existere, vitamque abbreviare potest. Metus Syncopen, Epilepsiam, Palpitationem cordis, Paralysin, Abortum &c. efficere valet; Ira Erysipelas, Inflammationem ventriculi, Icterum, Arthritidem, Colicam, &c. Tristitia Melancholiam, Hypochondriasin, cum pluribus. Cum vero accidat, ut affectus aliquis morbum inducat, contrario affectu curari potest, modo mox excitetur, sin minus Anodynis affectum demulceat, Vini haustu nervos corroboret. In usu est aquam frigidam bibere, sed magnum periculum secum fert, morbi enim §. III. recensiti, inde oriri solent. Potus Theae tolerari quidem potest, ast in Tristitia & Moerore, Vino quodam generoso cum quibusdam guttulis Ess. Ambrae & sale volatil. oleos. Sylvii uti convenit, unde sanguis, utpote hisce animi affectibus perturbatus & retardatus, ad circulationem aptior redditur. Hilaris vero animus secretiones corporum, ut & vigorem sanitatemque promovet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
