Latin
MEDICVS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 22
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Specialiter vero circa corpora humana observandum jam venit: Si quis sanitatem praeservari cupit, ante omnia notitiam corporis sui, sibi acquiret &diligenter sex res dictas non naturales perscrutabitur, pro ut cuique salutares sint an secus? ac mutationes corporis cum suis circumstantiis in quocunque casu recordari, nec aliorum naturam, sed sui ipsius sequi &contemplari debet, consuetudo enim est quasi altera natura; semper itaque illius Hipp. memor: corpus differt a corpore, natura a natura &temperamentum a temperamento. Natura hoc modo cognita, diaeta facile patet, qualis sit instituenda, ne subita mutatio deinde noxam adferat. Per naturam hoc in loco, vires corporum &oeconomia motuum intelliguntur; hanc ad exquirendam, sequentes necesse est scias circumstantias, bonam naturam &valetudinem indicantes, ut I:mo Constitutio parentum, nam fortes procreantur a fortibus, &omne parit sui simile. 2:do. Densae fibrae atque musculi. 320. Dentium albedo. 420. Somnus profundus, sed non stertorosus. 5:0 Respiratio levis. 6:0 Tolerantia laborum. 7:0. Alvus siccior. 820. Nulli affectus animi vehementiores &c. Mala vero dispositionis signa, sunt his contraria.