# Amoenitates academicae. Vol. 8 23

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, MEDICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/23

Hoc loco etiam caussae senectutem & mortem accelerantes enumerari debent, quae sunt, nimius labor, calor, acria, affectus vehementiores animi, potiones spirituosiores & libido. Omnibus ideoque haec servanda est lex, mediocritatem esse tutissimam, vel cum Hipp. omne nimium naturae est inimicum. sero medicina paratur, Principiis obsta, cum mala per longas invaluere moras. OVID! Jam ideoque pertractari debet, quomodo unusquisque morbo quodam incipiente, vitam suam instituat, antequam radices egerit, ac medicus accersitus venerit? Inprimis itaque observetur, quod morbi sint aut Acuti aut Chronici: hi valde inter sese discrepant quam ob rem diversam requirunt curam. Si vires aegri morbo acuto laboranti praesto sint, I:mo. Venaesectio in acutissimis est instituenda, nitrumque ad sanguinem solvendum, in potione quadam calida & copiosori dari potest; spirituosa heic nocent. 2:do Ad vias excretionum est attendendum; quam scilicet viam natura in morbis eligere conatur ut sublevetur & sectetur; ex gr. aut per transpirationem, sudorem, urinam, excrementa, aut alio quocunque modo convenienti. Transspiratio calida Theae potione augetur; Urina decocto foliorum Petroselini, & sic ulterius. Proinde dies critici, nempe VII. XI. & XIV. accurate adnotandi sunt, quomodo natura & morbus tunc sese ostendunt, si crises fiant, an perfectae sint? His enim diebus vita periclitatur. Si nullae crises fiunt, ait Hipp. laborem significant & morbi longitudinem & recidivas. 320. his etiam in morbis, nempe Acutis, temperantibus medicamentis utendum est, ne natura perturbetur; sic conveniunt heic, Cremores varii ut Avenae, Hordei, qui cum syrupo quodam acetoso aut succo Citri ad gratum saporem infundi possunt, ne aegrum potionis simplicis taedeat, & eo copiosius potare valeat, unde sanguis diluitur, atque circulatio liberior efficitur. Praeterea transspiratio sensim est elicienda, in quem finem potiones erunt calidae & calor loci semper moderatus tenebitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
