Latin
TOURNEFORTII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 231
Unproofread scanNot analysed yet
ij, 3iij, per retortam distillatarum, humoris limpidi, sub finem rufescentis: odore ac sapore pergrato, primum obscure acidi, deinde magis austeri, lib. j, Zviij, 3iß, gr. vj, humoris empyreumatici &salsi 30jß gr. vj, humoris denique rufi, sale volatili urinoso impraegnati unc. j. 3j; olei tam tenuis, quam crassi unc. jß proMassae residuae 3iv, sal alcali 3iij gr. diere. xxiv, dederunt d). Theriacam, Trochiscos hedychroos Galeni &Aëtii, Extractumque Marocostinum Mindereri, nec non Pilulas e Maro Pharm. Lond. Marum ingreditur; tam parva licet mole, ut nullo jure utilitatem quandam Maro tribuendam esse existimaverim. Interne Maro utimur forma Pulveris, Pilularum, Electuarii, aut Infusi vinosi, numquam vero Decocti; sed in substantia potissimum; dosis a 3s ad j erit. Oleum destillatum saccharo exceptum, apud Batavos summi est usus, ut Geoffroy habet I. c. Externe Marum adhibetur in Cucuphis, Fomentationibus, Epithemate, Suffimentis, Capitiluviis, Vnguentis nervinis, &Pulvere nasali, Tabaci instarsumendo. Oleum stillatitium apud Belgas ut cephalicum gratissimum capiti applicatur, teste Geoffroy I. c.