# Amoenitates academicae. Vol. 8 231

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, TOURNEFORTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/231

ij, 3iij, per retortam distillatarum, humoris limpidi, sub finem rufescentis: odore ac sapore pergrato, primum obscure acidi, deinde magis austeri, lib. j, Zviij, 3iß, gr. vj, humoris empyreumatici & salsi 30jß gr. vj, humoris denique rufi, sale volatili urinoso impraegnati unc. j. 3j; olei tam tenuis, quam crassi unc. jß proMassae residuae 3iv, sal alcali 3iij gr. diere. xxiv, dederunt d). Theriacam, Trochiscos hedychroos Galeni & Aëtii, Extractumque Marocostinum Mindereri, nec non Pilulas e Maro Pharm. Lond. Marum ingreditur; tam parva licet mole, ut nullo jure utilitatem quandam Maro tribuendam esse existimaverim. Interne Maro utimur forma Pulveris, Pilularum, Electuarii, aut Infusi vinosi, numquam vero Decocti; sed in substantia potissimum; dosis a 3s ad j erit. Oleum destillatum saccharo exceptum, apud Batavos summi est usus, ut Geoffroy habet I. c. Externe Marum adhibetur in Cucuphis, Fomentationibus, Epithemate, Suffimentis, Capitiluviis, Vnguentis nervinis, & Pulvere nasali, Tabaci instarsumendo. Oleum stillatitium apud Belgas ut cephalicum gratissimum capiti applicatur, teste Geoffroy I. c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
