Latin
§. IX. QVALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 232
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Spirantes ergo pertinet Marum, quorum facile est princeps f); odore enim gaudet fere Thymi, Saturejae, Rosmarini, Lavandulaeque; his autem longe antecedit; nec Thymus Mastichina odore suo camphorato palmam Maro praeripuerit, quamvis nomine Mari veri venerit apud Auctores, &nostrum ab ipsis Pseudomarum vocatum fuerit g). Plantae vero spirantes pleraeque ordine sunt VERTICILLATAE, a Ziziphora usque in Horminum numeratae. Pollent autem, plus minus, oleo essentiali volatili, suaveolenti, vasis difficillime incarcerando, quod ex olidis globosis pyxidibus, sub poris foliorum latitantibus, fumant; quodque sugax olens, in nostro Maro, validissimum esse, quemquam inficias iturum non crediderim b). c) Boerhaav. Lgdb. p. 262. Geoffroy l. c. f) Clavis Medicinae G. D. Praes. p. 22. g) Folia Mari chartam caeruleam rubro tinxisse colore, testatur Geoffroy I. c. b) Apud Rajum hist. pl. 520. sequentia leguntur: Deodatus in desperato mensium fluxu, ultimum &praesentissimum remedium ducit pulverem corticis Mari cum vino austero, singulis matutinis horis propinatum. Sed hoc per errorem irrepsisse sciat lector, &pro Mari legendum esse Mori; diversissimum medicamentum.