Latin
§. IX. QVALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 237
Unproofread scanNot analysed yet
In Menstruis suppressis, Marum cum martialibus nuptum, ipse quid valuerit expertus sum. Sudoribus nocturnis valde adflictus fuerat Phthisicus quidam; Marum vero cum Conserva Cerefolii versus noctem sumtum, ad tussim leniendam, exscreationem promovendam, &sudores debilitantes tollendos, certissime valuit. Dolendum tamen, quod Marum, &reliqua Spirantia, instar servi fugitivi Chemicorum, adeo volatilia sunt, eorumque effectus citius pereunt. Plura ut taceam, etiam atque etiam Medicos rogatos volo, ut, quid efficiat Marum ad vires vitae augendas &sustentandas, experiantur; fidemque do, eos numquam spe frustratum iri. CLXV. VIOLA