# Amoenitates academicae. Vol. 8 237

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, §. IX. QVALITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/237

In Menstruis suppressis, Marum cum martialibus nuptum, ipse quid valuerit expertus sum. Sudoribus nocturnis valde adflictus fuerat Phthisicus quidam; Marum vero cum Conserva Cerefolii versus noctem sumtum, ad tussim leniendam, exscreationem promovendam, & sudores debilitantes tollendos, certissime valuit. Dolendum tamen, quod Marum, & reliqua Spirantia, instar servi fugitivi Chemicorum, adeo volatilia sunt, eorumque effectus citius pereunt. Plura ut taceam, etiam atque etiam Medicos rogatos volo, ut, quid efficiat Marum ad vires vitae augendas & sustentandas, experiantur; fidemque do, eos numquam spe frustratum iri. CLXV. VIOLA

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
