Latin
IPECACUANHA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 239
Unproofread scanNot analysed yet
„Altis tamen tenebris obsitum, &in Gallia nostra „incognitum remanserat, ad annum circiter 1672, quo cum D. Legras Medico, qui ter Americam peragraverat, Lutetiam pervenit. Verum illius virtute nondum comperta satis, per plures an„ nos oblivioni traditum fuerat, usque dum circa annum 1686, a peregrino quodam mercatore „Garnerio dicto, iterum huc allatum est. Cum autem vires illius singulares ab hoc mercatore „praedicarentur, ab Adriano Helvetio, Facultatis „Rhemensis Medico, in usum feliciter revocatum „est; ab eoque tantum thesaurum sibi &civibus „comparare voluit Ludovicus Magnus, cujus mu„nificentia publici juris factus est Ipecacuanhae „Usus. „,Plures Ipecacuanhae constituit species, Fuscam, Albam, Peruvianam seu Cineream, quibus addit Virginianam, Canadensem &Americanam. Improprie dictas Ipecacuanhas, ut Virginianam seu Spiraeam trifoliatam, Canadensem seu Euphorbiam Ipecacuanham, &Americanam seu Psoraleam glandulosam lubens praetereo, Fuscam tantum explicaturus Ipecacuanham in pharmacopoliis nostris ordinariam. Tom. VIII.