Latin
IPECACUANHA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 243
Unproofread scanNot analysed yet
Allamandi &Vandellii monstrant, unde fortassis orta est differentia, quam inter Ipecacuanham fuscam &albam Medici constituunt. Interim eundem praestant effectum, ut in aliis plerumque fit plantarum generibus &familiis. Novimus etiam ipsas Violas nostras perennes eandem fere vim vomitoriam radicibus habere inditam, ut infusae ἄνω καὶ κάτω saepius purgent. Priorem Ipecacuanham Pisonis &Ouragogam N. D. Praesidis, eandem forte speciem esse, caule decumbente probabile videtur perinde atque eadem Pisonis &Barrerii species est foliis villosis. calcar longum corollae Allamandi (calcari longissimo) species sine dubio diversa est a Pombalia Vandellii, quae calcari destituitur: praeterea nec Piso, nec Marcgravius calcar nominat aut delineat, quod minime praeterire potuissent, si illud observassent. Atque haec fuit causa, cur N. D. Praeses in Syst. Naturae edit. 13. p. 669. Ipecacuanham Barrerii a Viola diandra Allamandi distinxerit. Violae maxime adfines sunt Lobeliis. Lobeliae illae quae a Cel. D. Prof. Bergio Cyphiae dicuntur, habent corollam quinquepartitam s. pentapetalam, ut difficulter dignoscantur Lobeliae ab istis Violis quae absque calcari sunt, quales variae occurrunt Capenses.