# Amoenitates academicae. Vol. 8 268

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, GUSTAVIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/268

PALUSTRE QUOD PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposuit Auctor JOHANNES PETR. WESTRING, Lincopia-Ostrogothus. Upsaliae 1775. Octobr. 25. Datulos Florae campos, laetissima illa florum luce superbientes, quae non oculos tantum suavitate sua demulcet, verum etiam animum, nescio quo voluptatis sensu, mirifice implet, sagaciori oculo perlustranti, loca, tantum non singula, suas commonstrant plantas, quae aliarum haud referentes virtutem, suo quasi & proprio, in quo laeto regerminant vigore, solo a Natura dicatae esse videntur. Verum enim vero maxima specierum vegetabilium copia sese jactare videntur regiones calidiores, ubi frigus illis injurias inferre nequit: at ubi terra frigore obriget, e sinu tamen educit illas plantas, quibus aut temperatis aut calidioribus gloriari vix ac ne vix quidem contigit zonis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
