Latin
GUSTAVIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 269
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dura omnino in hyperboreos noverca, vegetabilia Patriae nostrae denegasse videtur Natura, quae soli ac caeli amore adeo tenentur, ut limites suos aegre transgrediantur, &raro in aliis locis, exceptis alpinis, quae eodem illo frigoris gradu, quo plagae premuntur septentrionales, semet induere haud pertimescunt, obvia sese dent; inter quae numerantur: Rubus arcticus, Rubus Chamaemorus Cornus herbacea, Lobelia Dortmanna, Pedicularis Sceptrum, Trientalis europaea, Betula nana, Crataegus Aria, Andromedae, Scheuchzeria palustris; quae plantae, cum pluribus aliis, a TOVRNEFORTIO, qui tamen merito Princeps seculi sui Botanicus salutatur, omissae fuere in ejus Systemate, quum earum cognitionem exactam sibi comparare non concessit natale solum. Vegetabilia igitur illa, quorum miram alii conqueruntur paucitatem, eo potiori jure, quae intus &in cute, quod ajunt, noscamus, digna censentur, quum non dicam nostro aevo, nova ex illis confecerint) Exteri genera, quae praestantiae nota decorarunt, sed etiam in illis quidquam commodi prae ceteris, quae magis communia sunt, capi posse videatur. Quorum albo adscribenda est illa planta, cui nomen est LEDUM, nobis aeque vulgaris, atque australibus rara regionibus. Illam qualitercumque adumbratam Tuae censurae, B. L. modeste subjicio, &quae de illa recentior nostra detexit aetas, veritati congrua, a me in unum collecta Tecum communicare, ut potui, volui.