Latin
§. I. HISTORIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 271
Unproofread scanNot analysed yet
nem denominationis a laedendo, odore c), an a veteri vocabulo ledon d), susceperit, nobis omnino perinde esse videtur. §. II. ORDO. Inter BICORNES Ord. Nat. locum obtinet Ledum, quod sit frutescens, sempervirens, sterili gaudens loco natali, inerme, foliis simplicibus, multisque instructum seminibus; a quibus tamen qualitate sua sapida &odora, quae in reliquis fere est nulla, discedit: cui addendum duco, quod fructus ejus non ab apice in quinque valvulas, sed a basi, dehiscat.