# Amoenitates academicae. Vol. 8 271

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, §. I. HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/271

nem denominationis a laedendo, odore c), an a veteri vocabulo ledon d), susceperit, nobis omnino perinde esse videtur. §. II. ORDO. Inter BICORNES Ord. Nat. locum obtinet Ledum, quod sit frutescens, sempervirens, sterili gaudens loco natali, inerme, foliis simplicibus, multisque instructum seminibus; a quibus tamen qualitate sua sapida & odora, quae in reliquis fere est nulla, discedit: cui addendum duco, quod fructus ejus non ab apice in quinque valvulas, sed a basi, dehiscat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
