Latin
§. III. CLASSES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 272
Unproofread scanNot analysed yet
§. IV. GENUS. Characterem Ledi genericum ita adornavit DPRAESES, in Gen. pl. 6. 546. LEDUM. CAL. Perianthium monophyllum, minimum, quinquedentatum. COR. Petala quinque, ovata, concava, patentia. STAM. Filamenta decem, filiformia, patentia, longitudine corollae. Antherae oblongae. PIST. Germen subrotundum. Stylus filiformis, longitudine staminum. Stigma obtusum. PERIC. Capsula subrotunda, quinquelocularis, quinquefariam basi dehiscens. SEM. numerosa, oblonga, angusta, utrinque acuta, tenuissima. §. V. SPECIES. Unica Lodi species, quantum adhuc constat, innotuit, quae facie &natura proxime accedit illis Rhododendri speciebus, quae planam gerunt corollam. Varietatem hujus nuper habuimus ex America, quae foliis est multo latioribus nostratis; in ceteris vero nihil omnino differt. Pulchritudo, qua, floribus ornata, conspicuam se reddit, mirum quantum oculos movet &delectat; adeo ut, si odore suo, nimis graveolente olfactum non feriret, in primis fere haberetur deliciis. Niveis enim pulcherrimisque suis corymbis formosa, cum ipsis Spiraeis umbellatis seu corymbosis, de formae principatu contendit. Adeoque hortis, si Ledo culturam praebere possent, decus conciliaret suavissimum. Ledum (palustre) Fl. lapp. 341. Sp. pl. 561. Ledum foliis linearibus subtus hirsutis, floribus corymbosis. Fl. suec. 1. n. 341. Mat. §. VI. SYNONYMA. Cistus ledon, foliis rosmarini ferrugineis. Bauh. pin. 467. Ledum silesiacum. Clus. pann. 69. hist. 83. Ledum rorismarini foliis. Tabern. hist. 2. Ledum foliis rorismarini alterum. Lobel. ic. 2. p. 124. fig. mala. Rosmarinum sylvestre. Matthiol. in Diosc. 146. fig. pess. Dalechamp. hist. 967. fig. mal. Rosmarinus sylvestris. Dod. pempt. 273. Pharmac. Suec. Rosmarinus sylvestris minor. Camer. epit. 546. eadem. GERMANIS Post, Mottenkraut, Wanzenkraut; Bienenheide. SUECIS Sqvattram. O-GOTHIS Sqvackra. SUDERMANNIS Sqvater. SMOLANDIS Sqväckra. w-GoTHIS Lumer. UPLANDIS Getepors. HELSINGIS Pors. WESTMANNIS Svinpors.