Latin
§. VII. DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 274
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLA pentapetala, plana, alba: Petalis oblongis, rotundatis, concavis. STAMINA Filamenta decem, setacea, alba, aequalia, erecta, corolla paullo longiora. Antherae oblongae, erectae, ferrugineae. PISTILLUM Germen superum, globosum. Stylus filiformis, erectus, staminibus paullo brevior, persistens. Stigma capite obtuso. CAPSULA ovalis, quinquevalvis basi dehiscens. SEMINA numerosa, paleacea. §. VIII. LOCUS. Pleraque Sveciae loca sylvatica, quae paludosa &cespitosa sunt, quum glaciem diutius retineant subterrestrem, Ledum alunt, excepta Scania austrast. In pratis numquam occurrit patentibus. Uliginosa, umbrosa, nec non cespitosa ea loca sint; necesse est, in quibus luxuriare Ledo placebit.