# Amoenitates academicae. Vol. 8 276

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, §. IX. GEMMATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/276

§. IX. GEMMATIO. Nullas Ledum profert Gemmas, quam quae ejus Florescentiae sunt dicatae. Rami praecedentis & praesentis anni sunt tomentosi: tomento autem se exuunt, duos vel tres annos nati, & nudi evadunt, tantum paullulum exasperati a cicatricibus casu foliorum impressis. Fiorescentia suam occupat sedem in ramorum divaricationibus, & valde regularis oritur Corymbus, ut tirones, qui corymbum desiderent regularem, in Ledo votis suis satisfacere possint. Bracteae, quae squamae ipsius gemmae, sunt sub pedunculis partialibus sitae, sed sub ipsa florescentia decidunt. Instanti vero tempore, quo fructus perficitur, reflecti deorsum incipiunt, unde fructus cernuus evadit. Hinc provida rerum natura ita instituit, ut fructus basi dehiscat, ne prius semina cadant, quam vehementioribus ventis auctumnalibus ita conquatiantur capsulae, ut semina delabi cogantur. Fine mensis Maji, vel circa initium Junii, floret, mense Florescentiae (Calendarii Florae), ubi ordinem fere servat inter Trientalem europaeam & Geranium sylvaticum; versus vero finem mensis Augusti semina maturescunt. §. X. PRAEPARATA. Herba tantum cum toto, quod ajunt, in officinis Pharmaceuticis servatur, neque ulla ejus Praeparata ibidem prostant. Ut igitur quid in Ledo lateat, in lucem prodeat, pauca, quae ejus cognitionem pharmaceuticam spectant, experimenta institui, & quae inde resultarunt, adferre juvabit. I. Aqua Ledi destillata odorem praebet gratum, illo qui herbae tempore vernali inest, longe mitiorem, neque ab illo, quo perfusa est Aqua rosarum, multum discedentem; unde & illi, quibus odorem naribus attrahere contigit, illam pro aqua rosarum habent. II.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
