Latin
§. XI. QUALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 280
Unproofread scanNot analysed yet
Unico autem Insecto, Phalaenam Tortricem Ledianam m) puta, quantum adhuc constat, hospitium praebet. Unde ut insectis &pecoribus inserviret alimento, a natura non videtur destinata. Quid ideo aequius, quid convenientius, quid denique probabilius, quam exinde concludere, illam esse creatam, quae usui inserviret forsan longe potiori? Nonnullae jam dudum ejus virtutes a multis sunt laudatae, &majores quin in scenam producet, non est quod dubitemus, cui operam in illis eruendis collocare volupe fuerit. Ledi autem ignorantia fere omnes Medicinae antiquae Scriptores cepit, &quae de illo certi novimus, unice recentiori debemus aetati; &sunt sequentia.